monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 3, 10
ab his huius studii diffusa est in plures imitatio. Sed ut ad controversiam redeam, CASSIUS SEVERUS aiebat placere sibi illum colorem: mori volui, et quasdam dixit inter disputandum sententias: tertio, inquit, cum abdicarer, aiebam: nihil tanti est; infelicem hanc animam, quam totiens exagitat pater et infestat, semel recipiat. sed illud rursus dicebam mihi: serva istam animam; facies quod voles absolutus. 'quare ergo nunc non moreris? ' dicet aliquis; primum non semper idem miseris libet: nonnumquam iuvat cum fortuna sua concurrere et illam fatigare. deinde vis verum, quare non moriar interim? quia puto te velle. OTHO IUNIUS ineptam sententiam videbatur dixisse: non multum interest mea: aut enim me aut filium meum voluit occidere.